[190] EPISTOLA XC.

Clarissimo Consultissimoque Viro

D. SUFFRIDO PETRO

LEOVARDIENSI,
I. U. L. Regenti Bursae Coronarum, Domino & Amico suo carissimo,

Coloniam.

S.

Epistolam tuam de IANI GULJELMII, P. M. summi amici mei negotio, Coloniae X. Decembr. elapsi nunc anni, scriptam, accepi recte, & lectam sat intellexi, Cl. SUFFRIDE; ac ut absque verborum lenociniis ac fuco, quod res est, pace tamen tua, dicam, visum mihi fuit, & videtur etiamnum nequicquam sineque caussa ulla satis gravi adversari te haeredibus IANI, deque illis conqueri, qui tantum abest, ut qua in re tibi refragentur, ut ultro, nec minus lubentes quam tu id ipse cupias, adstipulaturi tibi sint, modo non iniquum postulaturo. Quid ni igitur, inquis, id faciunt? Mora, quantum cum ex iis, quae scriptis, tum ex illis, quae facis, video, permolesta tibi est, idque merito, nec sine ratione urgentiae ma. Sed audi; etiam illis, etiam mihi; qui solus thesauri istius, quo de conflictamini, Vobis & Germaniae nostrae vindicandi jus tutatus sum, cessorum caeteroquin Gallis, qui sum sibi deberi non unis ad Cl. CUJACIUM, magnum tum amicum meum, literis intrepide adferebant, eodem quo tu fundamento suffulti, praebitarum nempe istic IANO Castigationum librorumque veterum. Negabant id mecum docti aliquot & nobiles viri Germani, qui IANUM tam in Germania quam Galliis operam Ciceroni dantem videramus; ego, insuper habitis disceptationibus, quibus istic loci facile victos nos iri videbam, quas istic erant, quaeque etiamnum supersunt conclusa & adjuncta meorum librorum supellectili, Gallis insciis, avexi & restitui Germaniae, ac simul defuncti haeredibus, qui neque supprimere ista quantum in illis est, neque denegare tibi, quod tuum apparebit, volunt, hac parte alioquin in IANUM; illa in te futuri inofficiosi ac injurii: sed vel tuum tibi restituent, vel totum certis tolerabilibusque conditionibus recensendum ita, ut IANO auctori operis, nomen honosque suus integer remaneat, tradent, ubi primum praecisa tandem mora & advecta huc sarcinula fuerit, quod brevi dicunt ac pollicentur fore, egoque scio ac tibi fide mea spondeo, hortorque, subsistas interim, neque existimes rem tibi cum illis esse, qui, ut jure agant, cogi malint, quam amice moneri, id quod a me, quantum potero, non tantum vestri, sed & cum ipsius mea tum opt. IANI caussa fiet, curabiturque, ne tibi hoc in negotio, rei tuae vel hilum damni detur. Vale. Lubecae XXVI. Ianu. An. MDXCIII.

Tuus ex animo

AUGUSTINUS KOCKERT, D.